- ANANCAEUM
- ANANCAEUMGraece ἀναγκαῖον, locus carceris, τὸ δεσμωτήριον, in quo rei vincti detinentur. Α᾿νάγκη enim Graecis, quidquid animum luae spontis esse non patitur. Unde affectus omnes ἀνάγκαι et ananc sum poculum apud Plaut. et ἀναγκοφιξγίαι Pugilum, qui hanc ipsi sibi necessitatem imposuerunt, et μοίρας ἀνάγκη, Fati necessuas, Horatio etc. In amatoriis etiam rebus vox usitata est, de his qui philtro per vim in amorem inducuntur: imo et ipsa philtra ἀνάγκαι et κατανάγκαι dictae. Inde herba, quâ Thestalas mulieres ad amorum veneficia uti Dioscorides ait, quod amandi necessitatem faceret, Catanance dicta: quô nomine Leontopodium nonnulli indigitari volunt. Porro lymphationes et vani metus, qui mentibus immitti ab irato aliquo Numine credebantur, similirer ἀνάγκαι appellatae. Unde vanos metus, a Corybantibus immittisolitos, πηκτὸν ἀνάγκην, vocat Orpheus, in Thymiamate Corybantum.Κλῦθι μάκαρ φωνῶν χαλεπην` δ᾿ ἀποπέμπεο μην̑ιν.Παν´ων φαντατίας φυχρᾶς ἐν πηκτοῦ ἀνάγκης.Qua de re vide infra in voce Corybantiasmus. Est autem vocabulum πηξιςet πηκτός Magicae vanitatis, ut videre est infra in voce Defixio. A cuiusrnodi necessitatum vinculis, vanis terroribus, lymphationibus et aliis Magicis defixionibus, qui solvere credebatur, adamas, ἀναγκίτης itidem dictus est, at docet Salmas. ad Solin. p. 108 5, et seqq. Vide quoque supra in voce Anagogitis, ut et in Ambitio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.